Inde sub Ascanii
dicione binominis Alba
resque Latina fuit.
succedit Silvius
illi. 610
quo satus antiquo
tenuit repetita Latinus
nomina cum sceptro,
clarus subit Alba Latinum.
Epytus ex illo est;
post hunc Capetusque Capysque,
sed Capys ante fuit;
regnum Tiberinus ab illis
cepit et in Tusci
demersus fluminis
undis 615
nomina fecit aquae; de
quo Remulusque feroxque
Acrota sunt geniti.
Remulus maturior annis
fulmineo periit,
imitator fulminis, ictu.
fratre suo sceptrum
moderatior Acrota forti
tradit Aventino, qui,
quo regnarat,
eodem 620
monte iacet positus
tribuitque vocabula monti;
iamque Palatinae
summam Proca gentis habebat.
Rege
sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas
inter hamadryadas
coluit sollertius hortos
nec fuit arborei
studiosior altera
fetus; 625
unde tenet nomen: non
silvas illa nec amnes,
rus amat et ramos
felicia poma ferentes;
nec iaculo gravis est,
sed adunca dextera falce,
qua modo luxuriem
premit et spatiantia passim
bracchia conpescit,
fisso modo cortice
virgam 630
inserit et sucos
alieno praestat alumno;
nec sentire sitim
patitur bibulaeque recurvas
radicis fibras
labentibus inrigat undis.
hic amor, hoc studium,
Veneris quoque nulla cupido est;
vim tamen agrestum
metuens pomaria
claudit 635
intus et accessus
prohibet refugitque viriles.
quid non et Satyri,
saltatibus apta iuventus,
fecere et pinu
praecincti cornua Panes
Silvanusque, suis
semper iuvenilior annis,
quique deus fures vel
falce vel inguine terret, 640
ut poterentur ea? sed
enim superabat amando
hos quoque Vertumnus
neque erat felicior illis.
o quotiens habitu duri
messoris aristas
corbe tulit verique
fuit messoris imago!
tempora saepe gerens
faeno religata
recenti 645
desectum poterat
gramen versasse videri;
saepe manu stimulos
rigida portabat, ut illum
iurares fessos modo
disiunxisse iuvencos.
falce data frondator
erat vitisque putator;
induerat scalas:
lecturum poma
putares; 650
miles erat gladio, piscator
harundine sumpta;
denique per multas
aditum sibi saepe figuras
repperit, ut caperet
spectatae gaudia formae.
ille etiam picta
redimitus tempora mitra,
innitens baculo,
positis per tempora
canis, 655
adsimulavit anum:
cultosque intravit in hortos
pomaque mirata est
'tanto' que 'potentior!' inquit
paucaque laudatae
dedit oscula, qualia numquam
vera dedisset anus,
glaebaque incurva resedit
suspiciens pandos
autumni pondere
ramos. 660
ulmus erat contra
speciosa nitentibus uvis:
quam socia postquam
pariter cum vite probavit,
'at si staret' ait
'caelebs sine palmite truncus,
nil praeter frondes,
quare peteretur, haberet;
haec quoque, quae
iuncta est, vitis requiescit in
ulmo: 665
si non nupta foret,
terrae acclinata iaceret;
tu tamen exemplo non
tangeris arboris huius
concubitusque fugis
nec te coniungere curas.
atque utinam velles!
Helene non pluribus esset
sollicitata procis nec
quae Lapitheia
movit 670
proelia nec coniunx
nimium tardantis Ulixis.
nunc quoque, cum
fugias averserisque petentes,
mille viri cupiunt et
semideique deique
et quaecumque tenent
Albanos numina montes.
sed tu si sapies, si
te bene iungere
anumque 675
hanc audire voles,
quae te plus omnibus illis,
plus, quam credis,
amo: vulgares reice taedas
Vertumnumque tori
socium tibi selige! pro quo
me quoque pignus habe:
neque enim sibi notior ille est,
quam mihi; nec passim
toto vagus errat in
orbe, 680
haec loca sola colit;
nec, uti pars magna procorum,
quam modo vidit, amat:
tu primus et ultimus illi
ardor eris, solique
suos tibi devovet annos.
adde, quod est
iuvenis, quod naturale decoris
munus habet formasque
apte fingetur in
omnes, 685
et quod erit iussus,
iubeas licet omnia, fiet.
quid, quod amatis
idem, quod, quae tibi poma coluntur,
primus habet laetaque
tenet tua munera dextra!
sed neque iam fetus
desiderat arbore demptos
nec, quas hortus alit,
cum sucis mitibus
herbas 690
nec quicquam nisi te:
miserere ardentis et ipsum,
qui petit, ore meo
praesentem crede precari.
ultoresque deos et
pectora dura perosam
Idalien memoremque
time Rhamnusidis iram!
quoque magis timeas,
(etenim mihi multa
vetustas
695
scire dedit) referam
tota notissima Cypro
facta, quibus flecti
facile et mitescere possis.
'Viderat
a veteris generosam sanguine Teucri
Iphis Anaxareten,
humili de stirpe creatus,
viderat et totis
perceperat ossibus
aestum 700
luctatusque diu,
postquam ratione furorem
vincere non potuit,
supplex ad limina venit
et modo nutrici
miserum confessus amorem,
ne sibi dura foret,
per spes oravit alumnae,
et modo de multis
blanditus cuique
ministris 705
sollicita petiit
propensum voce favorem;
saepe ferenda dedit
blandis sua verba tabellis,
interdum madidas
lacrimarum rore coronas
postibus intendit
posuitque in limine duro
molle latus tristisque
serae convicia
fecit. 710
saevior illa freto
surgente cadentibus Haedis,
durior et ferro, quod
Noricus excoquit ignis,
et saxo, quod adhuc
vivum radice tenetur,
spernit et inridet,
factisque inmitibus addit
verba superba ferox et
spe quoque fraudat
amantem. 715
non tulit impatiens
longi tormenta doloris
Iphis et ante fores
haec verba novissima dixit:
"vincis,
Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem
ulla ferenda mei:
laetos molire triumphos
et Paeana voca
nitidaque incingere
lauru! 720
vincis enim, moriorque
libens: age, ferrea, gaude!
certe aliquid laudare
mei cogeris amoris,
quo tibi sim gratus,
meritumque fatebere nostrum.
non tamen ante tui
curam excessisse memento
quam vitam geminaque
simul mihi luce
carendum.
725
nec tibi fama mei
ventura est nuntia leti:
ipse ego, ne dubites,
adero praesensque videbor,
corpore ut exanimi
crudelia lumina pascas.
si tamen, o superi,
mortalia facta videtis,
este mei memores
(nihil ultra lingua
precari 730
sustinet) et longo
facite ut narremur in aevo,
et, quae dempsistis
vitae, date tempora famae!"
dixit, et ad postes
ornatos saepe coronis
umentes oculos et
pallida bracchia tollens,
cum foribus laquei
religaret vincula
summis, 735
"haec tibi serta
placent, crudelis et inpia!" dixit
inseruitque caput, sed
tum quoque versus ad illam,
atque onus infelix
elisa fauce pependit.
icta pedum motu
trepidantum aperire iubentem
visa dedisse sonum est
adapertaque ianua
factum 740
prodidit, exclamant
famuli frustraque levatum
(nam pater occiderat)
referunt ad limina matris;
accipit illa sinu
conplexaque frigida nati
membra sui postquam
miserorum verba parentum
edidit et matrum
miserarum facta
peregit, 745
funera ducebat mediam
lacrimosa per urbem
luridaque arsuro
portabat membra feretro.
forte viae vicina
domus, qua flebilis ibat
pompa, fuit, duraeque
sonus plangoris ad aures
venit Anaxaretes, quam
iam deus ultor
agebat. 750
mota tamen
"videamus" ait "miserabile funus"
et patulis iniit
tectum sublime fenestris
vixque bene inpositum
lecto prospexerat Iphin:
deriguere oculi,
calidusque e corpore sanguis
inducto pallore fugit,
conataque
retro 755
ferre pedes haesit,
conata avertere vultus
hoc quoque non potuit,
paulatimque occupat artus,
quod fuit in duro iam
pridem pectore, saxum.
neve ea ficta putes,
dominae sub imagine signum
servat adhuc Salamis,
Veneris quoque nomine
templum 760
Prospicientis
habet.—quorum memor, o mea, lentos
pone, precor, fastus
et amanti iungere, nymphe:
sic tibi nec vernum
nascentia frigus adurat
poma, nec excutiant
rapidi florentia venti!'
Haec
ubi nequiquam formae deus aptus
anili 765
edidit, in iuvenem
rediit et anilia demit
instrumenta sibi
talisque apparuit illi,
qualis ubi oppositas
nitidissima solis imago
evicit nubes nullaque
obstante reluxit,
vimque parat: sed vi
non est opus, inque
figura 770
capta dei nympha est
et mutua vulnera sensit.
Proximus
Ausonias iniusti miles Amuli
rexit opes, Numitorque
senex amissa nepotis
munere regna capit,
festisque Palilibus urbis
moenia conduntur;
Tatiusque patresque
Sabini 775
bella gerunt, arcisque
via Tarpeia reclusa
dignam animam poena
congestis exuit armis;
inde sati Curibus
tacitorum more luporum
ore premunt voces et
corpora victa sopore
invadunt portasque
petunt, quas obice
firmo 780
clauserat Iliades:
unam tamen ipse reclusit
nec strepitum verso
Saturnia cardine fecit;
sola Venus portae
cecidisse repagula sensit
et clausura fuit, nisi
quod rescindere numquam
dis licet acta deum.
Iano loca iuncta
tenebant 785
naides Ausoniae gelido
rorantia fonte:
has rogat auxilium,
nec nymphae iusta petentem
sustinuere deam
venasque et flumina fontis
elicuere sui; nondum
tamen invia Iani
ora patentis erant,
neque iter praecluserat
unda: 790
lurida subponunt
fecundo sulphura fonti
incenduntque cavas
fumante bitumine venas.
viribus his aliisque
vapor penetravit ad ima
fontis, et Alpino modo
quae certare rigori
audebatis aquae, non
ceditis ignibus
ipsis! 795
flammifera gemini
fumant aspergine postes,
portaque nequiquam
rigidis promissa Sabinis
fonte fuit praestructa
novo, dum Martius arma
indueret miles; quae
postquam Romulus ultro
obtulit, et strata est
tellus Romana
Sabinis 800
corporibus strata
estque suis, generique cruorem
sanguine cum soceri
permiscuit inpius ensis.
pace tamen sisti
bellum nec in ultima ferro
decertare placet
Tatiumque accedere regno.
Occiderat
Tatius, populisque aequata
duobus, 805
Romule, iura dabas:
posita cum casside Mavors
talibus adfatur
divumque hominumque parentem:
'tempus adest,
genitor, quoniam fundamine magno
res Romana valet nec
praeside pendet ab uno,
praemia, (sunt
promissa mihi dignoque
nepoti) 810
solvere et ablatum
terris inponere caelo.
tu mihi concilio
quondam praesente deorum
(nam memoro memorique
animo pia verba notavi)
"unus erit, quem
tu tolles in caerula caeli"
dixisti: rata sit
verborum summa
tuorum!' 815
adnuit omnipotens et
nubibus aera caecis
occuluit tonitruque et
fulgure terruit orbem.
quae sibi promissae
sensit rata signa rapinae,
innixusque hastae
pressos temone cruento
inpavidus conscendit
equos Gradivus et
ictu 820
verberis increpuit
pronusque per aera lapsus
constitit in summo
nemorosi colle Palati
reddentemque suo iam
regia iura Quiriti
abstulit Iliaden:
corpus mortale per auras
dilapsum tenues, ceu
lata plumbea
funda 825
missa solet medio
glans intabescere caelo;
pulchra subit facies
et pulvinaribus altis
dignior, est qualis
trabeati forma Quirini.
Flebat
ut amissum coniunx, cum regia Iuno
Irin ad Hersilien
descendere limite
curvo 830
imperat et vacuae sua
sic mandata referre:
'o et de Latia, o et
de gente Sabina
praecipuum, matrona,
decus, dignissima tanti
ante fuisse viri
coniunx, nunc esse Quirini,
siste tuos fletus, et,
si tibi cura
videndi 835
coniugis est, duce me
lucum pete, colle Quirini
qui viret et templum
Romani regis obumbrat';
paret et in terram
pictos delapsa per arcus,
Hersilien iussis
conpellat vocibus Iris;
illa verecundo vix
tollens lumina vultu 840
'o dea (namque mihi
nec, quae sis, dicere promptum est,
et liquet esse deam)
duc, o duc' inquit 'et offer
coniugis ora mihi,
quae si modo posse videre
fata semel dederint,
caelum accepisse fatebor!'
nec mora, Romuleos cum
virgine
Thaumantea 845
ingreditur colles: ibi
sidus ab aethere lapsum
decidit in terras; a
cuius lumine flagrans
Hersilie crinis cum
sidere cessit in auras:
hanc manibus notis
Romanae conditor urbis
excipit et priscum
pariter cum corpore
nomen 850
mutat Horamque vocat,
quae nunc dea iuncta Quirino est.