Cum accepissem literas tuas, Vir Magnifice, Nonis decembribus circiter, et animadvertissem, ut tibi satisfacerem, nonnihil mihi laboris esse subeundum: iam tum omissa cura celeriter respondendi, coepi mihi ocium dispicere. Quibus enim occupationibus (quamvis et privatus et juvenis) distringar, non est operae pretium tibi recensere, nisi ut id summatim dicam, me vix respirare. Cum igitur dedita opera rem in ferias Natalitias, quas iam Dei benignitate attingimus, reiecissem: ut tamen tanto essem paratior postmodum, interea nonnullas horas aliis laboribus, mehercule contemptis et poenitendis, furto quasi ereptas in Lectionem Lucani, Caesaris, et utriusque Ciceronis epistolarum voluminis insumpsi. Videor autem mihi ex ea lectione id est consecutus, ut reliquo labore, nisi denique abs te iussus, supersedere possim, ut postea intelliges.
Primum itaque displicere tibi viro doctissimo enodationem et responsum meum gaudeo: nam lectis superioribus libris ipse quoque iam aliter sentio. Quod ut tanto rectius explicem, atque ut apud virum literatum hoc tempore nonnisi cum Strena literaria compaream, age ascribam perfectam dierum anni veteris Romani cum anno Juliano congruentiam, uti quidem illi a principio belli civilis, usque ad abolitam eam rationem a Caesare cohaeserunt. Id eo[1] ad te, quia neminem existimo id hactenus indicasse, et quia cum de antecedentibus annis (paucis exceptis) necessario desperetur, credibile est, coeteros antiquitatum studiosos, etiam de his quatuor ultimis desperasse.
Constat annum Popilianum, quo usi sunt Romani ante Julianum, fuisse dierum 355, communem scilicet, intercalatum vero a Pontificibus lege quidem certa, sed arbitraria legis observatione. Iam ex lectione ista haec sum adeptus: 1) ineunte bello civili nihil intercalatum; 2) eodem anno aequinoctium fuisse vel XVII vel XVI. Cal. Junii. His iam addantur et illa, quod 3) Dion omni asseveratione contendat, Caesarem anno ultimo Romano, quem Confusionis annum dicunt, addidisse non plus 67 dies; 4) quod Suetonius, Censorinus, Macrobius, Solinus affirmant, eundem annum praeterea etiam ex consuetudine intercalarem fuisse. Comparavi igitur ultima cum primis, et deprehendi, intermedio tempore inter initium belli civilis et primum annum Julianum saepius intercalari non potuisse, quam anno confusionis. Restabat mihi de unico adhuc die dubitatio. Nam Mercedonius anno confusionis intercalatus fueritne 22, an 23 dierum ignorabatur: neque id ex aequinoctio supradicto coniici poterat, propterea, quod ibidem unius diei dubitatio in Cicerone relinquitur. Si XVII Cal. Jun. anni illius referrem ad 24 Martii anni Juliani, poterant esse 23 dies intercalati, quantum Censorinus asserere videtur, atque etiam Manutius. At praesupponendum est, iis temporibus incidisse in 25 (et 26) Martii, quorsum id Caesar contulit. Adde, quod anno confusionis per auctum Mercedonium gignerentur dies 445, quod Macrobius 443 facit, quamvis Scaliger 444 legat. Tandem igitur sic conclusi, XVII Cal. Iunii cohaesisse cum 25 Martii Iuliani, quo posito si superiora meminerimus, haec sequetur connexio:
Calendae Januariae 49 Popiliani cohaerent 14 Nov. anni 50 Iuliani.
anni ante Christum 48 cum 3 Nov. 49
47 24 Oct. 48
46 14 Oct. 47
Habetque annus confusionis intercalarem consuetum, teste Suetonio, Solino, Macrobio, Censorino. Intercalaris dierum 22, suffragante Cicerone, ubi aequinoctium indicat, contra Manutium, eiusque Censorinum. Dies, quos Caesar inter Novembrem et Decembrem addidit in duobus mensibus intercalaribus, sunt 67, Dione teste, contra Manutium, qui 65 ponit, et Censorinum, qui 68. Summa dierum anni confusionis 444, teste Macrobio Scaligerano, contra quam vulgata habent exemplaria, 443.
Explicemus nunc tres menses anni, quo bellum civile coeptum fuit.
Julianus. Popilianae.
Nov. 14 - Cal. Ian.
15 - IV. Contra Caesarem senatus egit.
16 - III.
17 - Pridie
18 - Nones Senatus Consultum extremum.
19 - VIII.
20 - VII.
21 - VI. Fuga tribunorum.
22 - V.
23 - VI.
22 - III.
25 - Pridie De provinciis decreta.
26 - Ides
27 - XVII. Delectus urbani.
28 - XVI.
29 - XV.
30 - XIV. Pompeius et Coss. ex urbe discedunt.
Dec 1 - XIII.
2 - XII.
3 - XI. Delectus tota Italia.
4 - X.
5 - IX.
6 - VIII. Caesar Capuam mittit condiciones pacis Pomp. et
7 - VII. coss. offerens.
8 - VI.
9 - V.
10 - IV.
11 - III.
12 - Pridie Cal. Febr.
13 - Calends Febr.
14 - IV. Caesar agrum Picenum occupat.
15 - III.
16 - Pridie
17 - Nones Pompeius Luceriae.
18 - VIII.
19 - VII. Pompeius vocat Coss. Romam ad aperiendum aerarium;
20 - VI. qui statim rursum profugiunt falso nunciato Caesaris adventu.
21 - V.
22 - IV.
23 - III.
24 - Pridie
25 - Idus
26 - XVI.
27 - XV. Caesar Corfinium.
28 - XIV. Domitius obsessus.
29 - XIII.
30 - XII. Pompeius Canusii.
31 - XI.
Jan. 1 - X.
2 - IX. Deditum Corfinium.
3 - VIII. Caesar Corfinio, Pompeius Canusio discedunt.
4 - VII.
5 - VI. Mea Constellatio.
6 - V.
7 - IV.
8 - III. Pompeius Brundisium
9 - Pridie Cal. Mart.
10 - Cal. Mart.
11 - VI.
12 - V.
13 - IV.
14 - III.
15 - Pr.
16 - Nones
17 - VIII.
18 - VII. Caesar Brundusium obsidet.
19 - VI.
20 - V. Natalis Attici.
21 - IV.
22 - III. Coss. mare transierunt.
23 - Pridie Caesar moles incipit iacere ad claudendum portum.
24 - Idus Pompeius conscendit.
25 - XVII.
26 - XVI. Pompeius erupit in mare.
27 - XV. Caesar Brundusium recipit.
28 - XIV.
29 - XIII.
30 - XII.
31 - XI.
Febr. 1 - X.
2 - IX.
3 - VIII.
4 - VII.
5 - VI. Cicero cum Caesare.
6 - V.
7 - IV.
8 - III.
9 - Pr. Cal. Apr. Caesar Romam.
Haec hactenus extra oleas. Ex quibus meipsum necessario refuto, qui cum omnino contenderem a constellatione Lucani significari debuisse futurum demum bellum civile, constellationem talem elegi, quae iam coepto bello apparuit. Hoc igitur primum est, quod respondere volui.
Deinde quod me relegas ad annum ante Christum tricesimum octavum. Sane si Lucani tenorem negligamus, et si alio quam 50mo anno talem constellationem quaerimus, qualem ex verbis Lucani elicis, fortasse nunquam ea reperietur, quam eo ipso tempore, quod initio notaveras. Nondum autem consului calculum. Sin autem Lucani sensum mordicus retinebimus, duorum statuemus alterum: aut, constellationem eius anno non 38vo, sed 51mo quaerendam, aut Lucanum poetarum more fingere. Posterius credo, quia prius per calculum est impossibile. Idque eo magis, ob sequentes rationes. Primum ex lectione Lucani deprehendi, Lucanum in astronomicis tyronem fuisse. Id quamvis ex aliis Scaliger in Hypercritico colligat,[2] mihi tamen sufficit ex solo hoc loco in praesentia probare. Tres ponit in coelo tyrannos, tres auxiliatores. Mala est constellatio, si dominetur tyrannorum aliquis, bonis afflictis. Si Saturnus sit in domo sua, quae est Aquarius, ait diluvium futurum; si sol in domo sua, scilicet in Leone, incendium; si Mars in domo sua, scilicet in Scorpione, bellum. Quasi vero planetarum nulla malitia vel fortitudo quam ex suis domibus? Sed tyronem aliter loqui non decet. Illud etiam de diluvio nescio quam vere. Consimile namque praeceptum non vidi apud astrologos.[3] Saturnus enim non humoribus sed frigoribus praeest. Ubi obites duo alia errata fateor. "Summo si frigida coelo stella Saturni" etc. Sane nihil aliud hoc est quam epitheton Saturni a situ in mundo, summum enim coelum mobilium est Saturni. Ego vero quamdiu Lucano scientiam astrorum tribui, aliud ex his verbis colligebam,[4] ut meminisse potes. Deinde id: "nigros ignes," sane perquam eleganter doces intelligere de nebulis, quo loco non longe recedis a Lucani scholiaste qui nebulosum eius fulgorem notari ait.[5] Ego vero de praesepe et asselis intellexeram. Usque adeo facile errores plantantur, dum unus alterum adiuvat. Sed redeamus ad astrologiam Lucani. Beneficos tres non aliter debilitat, ac si astrologiae principia dictaret: si scilicet singuli contrariis suae naturae conditionibus teneantur. Iupiter mitis premitur, quique per se altus est, occasu laborat. Venus stella est per se lucentissima, hanc dicit hebere. Mercurius alias celerrimus nunc haeret. Quis non videt, ludere Lucanum poetarum more, dum fingit, quo aptiora optare nescit? Atque en denuo mihi fatendus est error in versu sequenti: "cur signa meatus" etc. Nam his verbis iam non amplius de planetis agit, ut prius existimabam, sed a planetis ad fixas venit, nec aliud vult, nisi signis coeteris sub terra absconditis solum "ensiferum Orionem" conspicuum esse. Haec sane omnia partim simplices astrologorum regulas, partim fictiones poeticas (ut de Orione et Aquario) sapiunt. Et mirum sane, invenire me potuisse constellationem aliquam, quae quadamtenus accommodari huic votivae poetae descriptioni possit. Atque hoc primum est argumentum, quo non quaerendam in natura censeam Lucani faciem coeli.
Alterum argumentum in eo consistit, quod constellationem atrocem et tragicam, quae sub principium eiusdem anni Romani, sc. in Novembrem Iuliani incidit, non celebrat. Quod si aut Lucanus fuisset astrologus et coelestem eius temporis habitum numerando exquirere didicisset, aut astrologum hac de re consuluisset, rectissime ille coniunctionem illam pessimam Saturni et Martis in 10 [Librae] celebrasset, nec opus fuisset ad 38 annum descendere, ad tale quid inquirendum. Qui igitur Martis in Scorpione cursum, quod fit altero quoque anno adeo exaggerat, bone deus, quam potuisset ille tragicis verbis illic uti, ubi rarissime hoc fit, Iove in [Cancro] et sole in [Scorpione] versante, ut uterque malus sint orientales. Tertio scribit eclipses solis et lunae simul apparuisse,[6] quarum neutrius apud scriptores diligentissimos extat mentio. Commentator Sulpitius allegat Appiani verba, quibus prodigia illius anni, supplicationes ad templa deorum descripsit: nulla eclipsis ibi, nullus et cometa. Sane eclipsis ea anni tempestate, qua fugere consules, esse non potuit, cum [caput dracontis] sit in [Virgine]. Quare sic ego existimo, si plura astrologorum tragica decreta Lucanus memoria tenuisset, plura etiam descripturum fuisse.
Quarto, quid hic tribuendum ipsi sit, ubique lectorem monet. Est confertus, redundans, copiosus ad taedium usque, tragoedus ad horrorem. Quam ille uJperbaivnei to; eijkovs in coacervandis, quae unquam audita sunt, prodigiis? Quis vero credat, omnia simul accidisse? Quae igitur illi fides in plerisque, eadem esto in descriptione coeli.
Quinto manifesta est Maronis aemulatio in eo loco, ut quod Maro ad rei veritatem uno folio dixit (referens prodigia mortem Caesaris antecedentia), Lucanus copiosissime diducit, et hoc eodem pene ordine, saepe non dissimilibus verbis refert, quale est illud:
Maro:
Impiaque aeternam timuerunt saecula mortem.
Lucanus:
Gentesque coegit
Desperare diem.
Nihil igitur nisi poetam agit. Atque his de causis non existimo frustra desudandum Lucani gratia: qui si vivus audiat, nos risurus sit. Cui vero usui sit illius temporis ephemeris, nescio, nisi astrologus velit nostra tempora cum illis conferre. Nam ab Augusto sequentis anni 98 per annum 99 eaedem constellationes redeunt, quae fuere anno primo belli civilis, fixas solas excipio. Et tamen si cui citra immodicam defatigationem citraque temporis iacturam placeret, per illa tempora coelique cursus retro contemplando peregrnari: inventa mihi ratio est, qua modico sumptu paucissimis rotis horologium seu indicem coelestem actuarium quis machinari queat, atque in eo una hora centum annos agere, adhibita vel modica vel rarissima vel nulla per 6000 annos correctione,[7] prout sumptibus carere vellet. Res principe viro fortasse non indigna, mediocriter diviti non intolerabilis. Haec hactenus de antiqua quaestione, in qua ita pergam, ut per literas me iusseris. Ad alteram quod attinet, sane exactis ab initio anni quarti ante Christum diebus 6, horis 8 1/2 a media nocte fuit conunctio [Veneris] et [Mercurii] talis ut [Mercurius] esset infra [Venus], et uterque matutinus. Nam locus solis fuit 13, aut 14 [Capricorni]. Circiter, locus vero [Veneris] et [Mercurii] 24 [Sagitarii]. Sed in latitudine per tres gradus variant. Nihil malim scire quam autorem observationis. Multum enim restat in motibus, praecipue in latitudinibus planetarum emendandum. Cui rei observationibus opus est. Haec intempesta nocte, cum mihi oblata esset a dignissimo d. Cancellario scribendi occasio. Quae causa est, quod literis Excellentiss. D. D. Fickleri, agnati mei, in praesentia non respondeo. Magn. dignitatem tuam feliciter valere iubeo, et bona ei novi anni auspicia precor. 24 Decemb. anno 1597.
Magn. D.T.
Studiose cliens
M. Iohann Kepler
Illustrium Styriae Provincialium Mathematicus
Appendix to Kepler's letter of December 24, 1597
Here I pass on the note in von Dyck and Casper's edition without any changes, and allow the reader to puzzle the mystery of this apparent double recension:
Z. 107. In den Pulkowoer Mss. Bd. IX Bl. 18v-20v findet sich ein Konzept des vorliegenden Briefes. Waehrend der vorausgehende Text im wesentlichen mit dem des Konzepts uebereinstimmt, hat der Abschnitt von Z. 107 an im Konzept folgenden abweichenden Wortlaut:
"Ex hac ordinatione fastorum apparet meo ipsius gladio me jugulatum esse, qui omnino statuebam praecedere debuisse constellationem Lucani versibus decantatam, fugam consulum et Pompeii ex urbe: Cum tamen ultima Pompeii ex urbe abitio 17 diebus hanc constellationem Lucanii praecesserit. Videamus igitur denuo Poetam ipsum, quidnam ipse velit: post ad annum 38 examinandum accedemus. Sic ille.
Caesar aucto exercitu audacior factus per omnem spargitur Italiam, urbes praesidiis occupat. Fama major rebus magnum ubique terrorem infert. Nec vulgus solum timet, ipse senatur iussis consulibus Reip. providere urbe excedit. Quo facto universa multitudo sine consilio se ex urbe in fugam coniicit. Enivero miranda res erat, urbem orbis sdominam civibus frequentissimam, levi terrore usque adeo nudari: cumque Milites in hostili agro vallo se muniant, ut tutiores sint ab hoste: cives vix audito nomine belli patria maenia deserere. Veniam tamen merentur tanti pavoris: Quis enim Pompeio fugiente non timeret? Tum autem ne quidem bene ominari poterant, tot prodigiis territi. Caelum ardere, stellae crebrae traiicere, cometa apparere, fulgurare subito, urbs a septentrione fulminari, interdiu videri stellae, Luna deficere, sol obscurus apparere, aetna ardere, mare sanguinolentum etc. His super consulti aruspices, qui multa dira sed obscure, Figulus vero continuam malorum seriem in multos annos ex astrorum positu praedixit. Nec satis, matrona lymphata per urbem horrendo clamore currens, nil nisi strages exilia et tristissima quaeque cecinit. Cum omnes extrema praesagirent, iam templa deorum diri, iam questus audiri: quasi victa alterutra parte facultatem querendi perdituri sint.
Haec poetae series verborum. Ubi exigua quaedam historiae confusio est. Prius enim atque Caesar civitates sollicitaret, S. C. promulgatum est. In caeteris videre est, et prodigia, et constellationem non ut praenuncia fugae consulum sed ut simul accidentia recenseri. Fuit autem, quod notatu dignissimum, Principio illius eiusdem anni (Novembri Juliano) quo tempore de Caesare in ordinem redigendo decernebatur, conjunctio Saturni et Martis circa 10 Librae, Iupiter in [Cancro] [retrogradus]. Venus sub Sole. Versante sole in Scorpione, quae constellatio omnibus eiusmodi prodigiis causandis aptissima est. Ego ut veru fatear valde dubius sum de poetae consilio. Interdum subit animum, ludere poetam ceu personam aliquam in scena decenti vestitu. sic hoc belli prinncipium rationabilibus astris instruere boluisse. Causae huius conicturae sunt hae. Primum si Lucanus fuisset astrologus, bone deus quam potuisset ille tragicis versibus depingere coniunctionem illam Saturni et Martis in 10 [Librae], quae cum ipso S.C. extitit? Nunc illa omissi, et Martis in Scorpionem ingressu adeo hyperbolice descripto, quid aliud innuit, quam se ignarum artis, id tantum quod ex primis elementis hauserat, secutum fuisse. Deinde si uJperbaivnei to; eijko;s in multitudine prodigiorum, quae unquam audita sunt coacerbanda (quae quis omnia ita accedisse credat?) utique fidem neque in astrorum positu describendo meretur. Nec dubito si plus scientiae habuisset in astrologia, plus etiam imo omnia tragica astrologuorum decreta corrasurum fuisse. Nec reprehendo: poetam agit. Ipse ego in epithalamio quodam olim eiusmodi constellationem tribui nuptiali diei, quae neque fuit neque erit, neque esse potest: tantum ut illa faustis meis ominationibus serviret. Tertia coniectura, scribit eclipses Solis et Lunae, simul apparuisse, quorum nullius apud scriptores, nec apud Plinium mentio, quo omnes in illorum temporum rerumque descriptione fuere diligentissimi. Commentator Sulpitius allegat Appiani verba, qui prodigia illa supplicationesque ad templa deorum descripsit: nulla eclipsis ibi, nullus etiam cometa. Sane eclipsis ea anni tempestate esse non potuit, cum caput Draconis sit in [Virgine]. Quarto. Videamus sententias poetae, quae nihil supra prima astrologiae rudimenta sapiunt. Si Saturnus esset in Aquario, diluvium foret. Si sol in Leione incendia. Sed Mars in Scorpione est. Bellum igitur erit. Si quis ex Lucano quaerat, quas afferat causas, cur haec ita significent, Responderet, quia Aquarius sit Saturni domicilium, Leo solis, Scorpio Martis. Cur autem non etiam simile aliquid de caeteris in domicilio proprio versantibus? Quia duo tantum malefici perhibentur, Saturnus et Mars, Sol vero iam olim etiam mundum incenderit. Caeteris ut inferioribus nulli magni effectus ascribuntur: totum ut adjutores vel lenitores conciliantur. Haec ila est astrologia, quam non est verismile Nigidii genuinam esse. Sic igitur existimo non quid factum sit, sed quid factum esse verismile sit, scripsisse: ec arte sed fortuna effectum esse, ut Martem in Scorpionem collocaret, cum eum cica fugam Pompeii ingrederetur.
Contra vero subit animum, etsi caetera prodigia Lucanus cum ipso eventu connectat, eximere tamen ex hac conditione constellationem et eclipses. Quasi diceret. Veniam merentur sui timoris, Pompeius enim fugerat, terrebant prodigia, nec tum obliti erant, quas eclipses vidissent, quid Figulus praedixisset. Hunc sensum ipsa Poetae verba produnt. Dubitat enim poeta, quidnam cladis dicat. At quid dubitaret si bellum jam geretur? Deinde "imminere" dicit, "armorum rabiem."